- PILENTUM
- PILENTUMquasi bene pilatum, vel quia pilosis pellivus contegebatur. Servio ad illud Virgilii l. 8. Aen. v. 666.Pilentis matres in mollibus:fuerunt vehicula, sicuti nunc Basternas videmus. Erant autem tunc Veneti coloris, non, ut nunc sunt, russati, quibus nisi castae Matronae uti non poterant. Recipiebant autem sese ad Basternas Matronae, postquam Iulia et Agrippina Augg. ut et Magistratus usum carpenti sibi vindicârunt. D. Hieronym. ad Eustoch. Prae. edit caveas Basternarum ordo semivirorum. Earundem meminie antiquus Epigrammatographus Collect. Pithoei 1. edit. Lugdun.Aurea Matronas claudit Basterna pudicas,Quae radians patulum gestat utrumque latus.Hanc geminus portat duplici sub robore Burdo,Provehit et medicô pendula septa gradu.Ubi duplex robur Basternarum amites sunt, ut vocat Palladius, l. 7. tit. 2. asseres videl. seu perticae aucupalibus similes, quarum Festus et idem Palladius, tit. 12. meminerunt. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Distinguitur certe a carpento, aud Ael. Lamprid. in Heliogab. c. 4. Sed Semiamirica facta sunt Senatusconsulta ridicula, de legibus matronalibus, quae quô vestitu incederent, quae cui cederet, quae ad cuius osculum veniret: quae pilentô, quae equô saginariô, quae asinô veheretur, quae carpentômulari. Honoratius namque pilentum olim. Livius ad ann. Urb. Cond. 359. l. 5. c. 25. Honorem ob eam munificentiam ferunt matronis habitum: ut pilentô ad sacra ludosque, carpentis festo profestosque uterentur. Treb. Pollio in XXX. Tyrann. de Zenobia c. 30. Usa vehiculô carpentariô, raro pilentô, equô saepius. Sed et vocabula haec, et eorum usus, varie mutârunt in Rep. saepeque ab Auctoribus confunduntur, Salmas. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.